sábado, 14 de agosto de 2010

Ad cælestia regna, ad ethéreum thálamum

Assumpta est María in cælum: Gaudent ángeli, laudantes benedícunt Dóminum. Gaudete et exultate omnes recti corde quia hodie María Virgo cælos ascéndit, et cum Christo régnat in ætérnum. Regina mundi hodie de saéculo néquam erípitur. María Virgo assumpta est ad ethéreum thálamum in quo Rex régum stellato sédet solio. Ecce completa sunt omnia quæ dicta sunt per ángelum de Vírgine María.

María Virgo, sémper lætare quæ meruisti Chrístum portare, qui et in Cælis te assúmpsit et super choros angelórum te glorificávit. Paradisi portæ per te nobis apertæ sunt, quas hodie gloriosa cum ángelis triumphas.

Quæ est ista quæ progréditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terríbilis ut castrórum acies ordinata? Quæ est ista, quæ procéssit sicut sol, et formosa támquam Jerúsalem? Vidérunt éam filiæ Sion, et beátam dixérunt: Et regine laudavérunt éam. Et sicut dies verni circumdábant éam flores rosárum et lilia convállium.

Quæ est ista quæ ascéndit de deserto deliciis affluens innixa super Diléctum suum? Quæ est ista, quæ ascéndit per desértum sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ et thuris? Ista est speciosa inter filias Jerúsalem sicut vidistis éam plénam caritate et dilectione in cubílibus et in hortis aromátum. Ista est quæ vulnerávit cor Dilecti in uno oculórum suórum et in candore et humilitate sua.

Super salútem et ómnem pulchritúdinem electa es a Dómino María et Regina Cælorum vocari digna es. Exaltata es Sancta Dei Génitrix super choros angelórum ad cælestia regna. Virgo prudentíssima, quo progrederis quasi aurora valde rutílans? Esto nostri mémor, o Dómina. Filia Sion, tota formosa et suavis es: pulchra ut luna, electa ut sol. Cum ésset Rex in accúbitu suo, nardus tua dedit odórem súum. Pulchra es et decora filia Jerúsalem, collum tuum sicut turris ebúrnea, óculi tui columbárum et comae cápitis sicut púrpura Regis.

Speciosa facta es et suavis in deliciis virginitatis, sancta Dei Génitrix, sicut columbam ascendéntem désuper rivos aquárum, quam videntes filiæ Sion vernántem in flóribus rosárum et liliis convallium beatíssimam predicavérunt, et regine laudavérunt éam. Sicut cedrus exaltata es in Líbano, et sicut cypressus in monte Sion: Quasi palma exaltata es in Cades et quasi plantatio rosæ in Jericho: quasi myrrha electa das suavitátem odoris. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatizas, cuius inæstimábilis ódor est nimis in vestimentis tuis.

Tota pulchra es amica mea et mácula non est in te, favus distíllans labia tua, mel et lac sub lingua tua, ódor ungüentórum tuórum super omnia arómata. Iam enim hiems tránsiit, ímber abiit et recéssit, flores apparuérunt, vineæ florentes odórem dedérunt. Comedi favum cum melle meo, bibi vínum meum cum lacte. Intra in céllam vináriam, et vexíllum méum super te sit cáritas.

Hortus conclusus es, María, hortus conclusus, fons signatus, fons hortórum, púteus aquárum vivéntium quæ flúunt ímpetu de Líbano. Surge propera amica mea et veni, columba mea, tabernáculum gloriæ, vásculum vitæ, témplum cæleste. Ut sicut per cóitum lábem non sensisti críminis, sic in sepulchro solutiónem córporis mínime patiaris. Veni de Líbano sponsa, veni, coronaberis. Veni in hórtum méum sóror mea, messui myrrham méam cum aromátibus meis. Veni electa mea, et pónam te in thrónum meum, quia concupívit Rex spéciem túam.